- PARTHENON
- PARTHENONGraece Παρθενὼν, locus aedium, et quidem Gynaeconitidos pars, ubi Virgines olim habitabant, de quo vide aliquid supra: ubi de Oecuria Atheniensium. Nuptiis; infra, voce Puella, it´. Thalamus, et Virginitas. Item Monasterium Virginum, apud medii aevi Scriptores. Nomen inprimis Templi Minervae, quod in Acropoli Athenarum magnificum admodum hodieque magnâ sui parte superest. Meminit eius Plut. in Pericle, et a Callicratide exstructum ait: Pausan. similiter in Atticis, sed Ictinum ei Architectum tribuit. Postquam Urbs Athenarum ad fidem traducta est, Templi locô Christianis fuit, hodieque Mensae sacrae et Baptisterii, e porphyretico marmore, reliquiae in eo supersunt. Nunc, a Turcis in Mesquitam versum, Mahumedicae impietatis in ea urbe praecipua sedes est. Nomen ei a Minerva, quam τὴν Παρθένον Atheniensibus per excellentiam dictam fuisse, constat. Alias ἑκατόνπεδον quoque appellatum, ut apud Suidam videre est a longitudine centum pedum, quam navis eius continet. Proliuxe et accurate illud, qualiter etiamnum superest, describit Iac. Sponius Itinerario Graeciae Part. 2. p. 142. et seqq.ubi et iconem eius habes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.